Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 3: Versus 16

Baptizatus autem.Christus aquas baptismi sanctificavit: quia cujus est creare, ejusdem est et sanctificare.Sicut homo constat duobus, id est, corpore et anima, ita duobus renascitur: aqua quae purgat sordes et consepelit Christo: et igne spiritus quo conflagranti ad coelum rapimur. Sic Ecclesia post baptismum culmen virtutum quibusdam incrementis appetit, ut Christus baptizatus de aqua ascendit. Sic post baptismum ascendunt, qui ad virtutes proficiunt: et qui prius carnales et filii Adae, fiunt spirituales et filii Dei.Aperti sunt,etc. Et hoc ad impletionem justitiae. Non enim tunc primum sibi patuere coelestia vel Spiritus sanctus est datus: sed nobis per acceptum baptismum aditum coeli patere, et Spiritum sanctum dari monstravit. Quod enim coeli aperti, quod Spiritus sanctus venit, quod vox Patris insonuit, etc., haec mystica insunt nobis.Patet renatis aditus in coelum per Christum, qui per Adam clausus fuit.Sicut columbam.Verum corpus formatum ad horam habuit in specie columbae: quia aliter spiritus ab hominibus videri non posset sicut columba, non quia vera columba esset, sed quia spiritus in corporali specie, non tamen ipse corpus. Ita de hac figura sentitur sicut de aliis in quibus Deus apparuit: quae expleto officio resolvebantur. Bene spiritus in columba quae simplex et mansueta descendit, ut et suae naturae simplicitatem, et eum in quem descendebat, mitem misericordiae praeconem datoremque indicaret. Similiter omnes baptismo renati septem virtutibus in columba significatis debent repleri. Columba a malitia fellis est aliena, in quo prohibemur ab ira. Nullum ore vel unguibus laedit, in quo notatur innocentia. Nec minimas aviculas invadit, in quibus aliae aves se et pullos suos nutriunt: in quo prohibemur a rapina. Puro pascitur grano: in quo notatur abstinentia, alienos tanquam pullos suos fovet, ecce charitas. Gemitum dat pro cantu, ecce compunctio. Super aquas sedet ut accipitrem praevisa in aquis umbra declinet: ecce sollicitudo. In columba super Dominum spiritus apparuit: quia venit nos per mansuetudinem colligere. Super discipulos in igne quos ad consumendam rubiginem peccati contra seipsos veniebat accendere. Adam peccando coelum amisit, Christus a Spiritu sancto per columbam glorificatus apparuit: flammam vibrantem quae viam prohibuit aqua baptismi exstinxit: quia aqua est contraria igni.Complacui.Id est, bene placitum meum constitui, ut tu in quo nihil nisi bonum placeas, et per te alii non in se, sed in te, id est, tibi fide et claritate uniti placeant.
(* Traductions européennes)